monumenta.ch > Servius > 439
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 438 <<<     >>> Versus 440

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 439

1 lm|tollite cuncta inquit|lm vile est quod plerique dicunt, propter arma Martis iratum esse Vulcanum, praesertim cum et arment Minervam et fabricent fulmina Cyclopes, et Vulcanus dixerit 'cuncta tollite'. ergo 'tollite' aut differte est, aut celerius terminate.
2 lm|coeptosque auferte labores|lm quia dixerat 'his informatum manibus iam parte polita fulmen erat'.
Servius HOME

bav1646.341 bnf7959.202 bnf7960.157 bnf7962.82 bnf10307.394 csg861.328 med221.291 uldBPL52.91

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik