1 | lm|aegidaque horriferam|lm aegis proprie est munimentum pectoris aereum, habens in medio Gorgonis caput: quod munimentum si in pectore numinis fuerit, aegis vocatur: si in pectore hominis, sicut in antiquis imperatorum statuis videmus, lorica dicitur. |
2 | lm|turbatae|lm vel concitatae et iratae: vel pro 'turbantis': nam timuit homoeoteleuton, et fecit supinam significationem. alii ad fabulam referunt, quia dicitur in bello Gigantum arma perdidisse turbata, ut quasi ipsa nunc reparet: cuius dicti nullus auctor invenitur idoneus. |