1 | lm|tris imbris torti radios|lm constricti et coacti in grandinem: Statius 'sicco quos asper hiatu praesolidat Boreas'. et sciendum hoc eum velle ostendere, toto anno iaci fulmen: nam per has periphrasis tempora ostendit anni totius, quae et quattuor esse et ternos menses habere manifestum est: unde dicit 'tris imbris torti radios', hoc est grandinis, quae abundat per hiemem; 'tris nubis aquosae', hoc est veris, quo tempore nimiae sunt pluviae, ut 'et ruit imbriferum ver'; 'rutili tris ignis', hoc est aestatis; 'et alitis austri', id est autumni, quo ventorum crebra sunt flamina. et prudenter his omnibus naturam exprimit fulminis, quod necesse est ut per nubes nascatur et ventos: nam alibi ait 'fulminis adflavit ventis et contigit igni'. et bene in materiam fulminis vertit ea ex quibus fulmen nascitur, nubem imbrem ventum: nam ut physici volunt, cum nubes ventis vehementer agitatae sunt, sic incalescunt, ut accendantur. sane fulmen triplici praeditum potestate est: est ostentatorium, peremptorium, praesagum. ostentatorium est quo terror incutitur, ut 'fulgores nunc terrificos sonitumque metumque'. at cum dicit 'flammisque sequacibus iras' peremptorium docet. praesagi autem sic meminit 'tertius ille hominum divumque interpres Asilas, cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes'. non nulli vero manubias fulminis his numinibus, id est Iovi, Iunoni, Marti et Austro vento, adserunt attributas, quod hoc loco ostendunt. nam cum dicit 'tris imbris torti radios', Iovem significasse intellegitur; cum vero 'tris nubis aquosae', Iunonem intellegit; cum autem 'rutili tris ignis', Martem; et sic adiectum 'alitis Austri', scilicet venti. alii ideo ternorum radiorum volunt mentionem factam, quia fulmen trisulcum est: aut enim terebrat aut incendit aut †disclina. et 'imbris torti radios' pro 'tortos radios', 'torti' autem vehementis. et hoc verbo frequenter utitur quotiens vim aliquam vult exprimere, ut 'torquet aquosam hiemem' et 'an te genitor, cum fulmina torques'. |