1 | lm|toto genitor quae plurima caelo|lm 'toto caelo', id est ab omni parte caeli: nam dicunt physici de sedecim partibus caeli iaci fulmina. 'quae' autem qualia, ut 'hunc ego te, Euryale, aspicio', id est talem. ergo hoc dicit: faciebant fulmen in eorum similitudinem, quae Iuppiter iacit toto caelo, hoc est de diversis partibus caeli, scilicet sedecim. |