monumenta.ch > Servius > 423
    >>> Versus 424

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 423

1 lm|hoc tunc|lm id est huc tum. et 'hoc' pro 'huc' posuit secundum antiquum morem: nam antea 'hoc' adverbium loci fuit, quod nunc abolevit: nam crebro in antiquis lectionibus invenitur, sicut in epistulis probat Verrius Flaccus exemplis auctoritate ratione, dicens in adverbiis pro 'u' 'o' plerumque maiores ponere consuetos. et sic pro 'huc' 'hoc' veteres dicere solebant, sicut pro 'illuc' 'illo' dicimus: unde etiam 'hoc' o longum esse apparet, sicut 'illo', cum pro 'illuc' ponitur.
Servius HOME

bav1646.340 bnf7959.202 bnf7960.157 bnf7962.82 bnf10307.394 csg861.325 med221.290 uldBPL52.90