monumenta.ch > Servius > 610 > 416
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 415 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 416

1 lmnsula sicanium iuxta latus aeoliamque erigitur liparen|lm physiologia est, cur Vulcanus in his locis officinam habere fingatur inter Aetnam et Liparen: scilicet propter ignem et ventos, quae apta sunt fabris. 'Aeoliam' autem 'Liparen' ideo, quia una est de illis septem insulis, in quibus Aeolus imperavit.
Servius HOME

bav1646.339 bnf7959.201 bnf7960.157 bnf7962.82 bnf10307.393 csg861.324 med221.290 uldBPL52.90

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik