monumenta.ch > Servius > 414
    >>> Versus 415

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 414

1 lmgnipotens|lm Vulcanus, ut diximus, ignis est, et dictus Vulcanus quasi Volicanus, quod per aerem volet; ignis enim e nubibus nascitur. unde etiam Homerus dicit eum de aere praecipitatum in terras, quod omne fulmen de aere cadit. quod quia crebro in Lemnum insulam iacitur, ideo in eam dicitur cecidisse Vulcanus. claudus autem dicitur, quia per naturam numquam rectus est ignis.
2 lm|nec tempore segnior illo|lm bene comparationis similitudini duo reddidit, festinationem et industriam.
Servius HOME

bav1646.339 bnf7959.201 bnf7960.157 bnf7962.82 bnf10307.393 csg861.324 med221.290 uldBPL52.90