1 | lm|curriculo|lm tempore modo; alias loco, alias officio. Cicero in Oratore pro loci spatio 'haec sunt curricula ac spatia multiplicium variorumque verborum'. et multi sic distinguunt 'inde ubi prima quies - medio iam noctis abactae curriculo expulerat somnum - cum femina primum, cui tolerare colo vitam tenuique Minerva impositum'; nam 'quies curriculo expulerat somnum' aut paene nihil est - quid enim est quies nisi somnus? - aut ut sit aliquid, non est abstemia matrona illa, cum surgit quiete satiata maxime. 'cui tolerare colo vitam tenuique Minerva inpositum' et hic distinguitur; quid enim est 'inpositum cinerem'? cum illud sit pulchrius: cui castitas inposuit lanificio tolerare vitam, ut sequatur 'cinerem et sopitos suscitat ignes', ut alibi 'et sopitas ignibus aras excitat'. |