monumenta.ch > Servius > 406
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 406

1 lm|coniugis infusus gremio|lm hoc est ante concubuit et sic quievit. Probus vero et Carminius propter sensum cacenphaton 'infusum' legunt, ut sit sensus: dormiit cum coniuge dormiente, id est petiit soporem, infusum etiam coniugis gremio. alii 'infusus' legunt, ut significetur coisse illos et sic sopitos, et volunt esse emphasin coitus: nam 'infusum gremio soporem' nihil esse dicunt. multi autem cacenphaton accipiunt, ne duo epitheta videantur, 'placidum' et 'infusum'. alii figurate accipiunt 'placidum per membra' pro eo quod est placidum membris.
2 lm|per membra|lm potest ambiguum videri, Vulcani an Veneris.
Servius HOME

bav1646.339 bnf7959.201 bnf7960.157 bnf7962.82 bnf10307.393 csg861.323 med221.289 uldBPL52.90