Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 403
1 | lm|animaeque valent|lm fabrica Vulcani duobus constat, ventis et igne; hic ergo 'animae' pro spiritu, quo fabriles folles inflari solent. |
2 | lm|animae|lm venti, ἀπὸ τῶν ἀνέμων: Horatius 'inpellunt animae lintea Thraciae': unde et 'anima' dicitur, quae secundum aliquos ventus est, ut 'atque in ventos vita recessit'. |
3 | lm|precando viribus indubitare tuis|lm id est dubitare, nam 'in' vacat. et hoc dicit: precum nimietas postulationis significat dubitationem. sane 'indubitare' quis ante hunc? |