1 | lm|liquido electro|lm aut liquefacto, aut puro. et secundum Plinium in naturali historia tria sunt electri genera; unum ex arboribus, quod sucinum dicitur; aliud, quod naturaliter invenitur; tertium, quod fit de tribus partibus auri et una argenti: quas partes etiam si naturale solvas, invenies. unde errant qui dicunt melius esse naturale. electri autem natura probatur veneno, quo recepto et stridorem emittit et varios ad iridis similitudinem reddit colores. et ad lumina in convivio clarius auro et argento lucet. |