monumenta.ch > Servius > 560 > 398
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 397 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 398

1 lm|nec pater omnipotens|lm notandum quod hic Iovem a fatis separat, cum alibi iungat, ut 'sic fata deum rex sortitur'. sed hanc imminentium malorum dilationem Etrusci libri primo loco a Iove dicunt posse impetrari, post a fatis: unde et hic ait 'nec pater omnipotens, nec fata vetabant'.
2 lm|nec fata vetabant stare|lm atqui supra ait 'debita'. sed sciendum secundum aruspicinae libros et sacra Acheruntia, quae Tages conposuisse dicitur, fata decem annis quadam ratione differri: quod nunc dicit Vulcanus potuisse fieri. ergo non est contrarium; nam fata differuntur tantum, numquam penitus inmutantur: quod etiam Iuno dicit 'atque inmota manet fatis Lavinia coniunx; at trahere atque moras tantis licet addere rebus'.
Servius HOME

bav1646.339 bnf7959.201 bnf7960.156 bnf7962.82 bnf10307.393 csg861.321 med221.289 uldBPL52.89

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik