2 | lm|genetrix nato. te filia nerlm hoc est, soles hoc praestare matribus. et dicit Thetidem, quae Achilli arma inpetravit. et bonis utitur comparationibus dicendo 'filia Neri', cum ipsa Iovis sit filia, item 'uxor Tithonia', cum sit ipsa Vulcani. 'Neri' autem pro 'Nerei': omnia enim quae in 'eus' exeunt hodie apud maiores in 'es' exibant, ut 'Nereus Neres, Tydeus Tydes', et genetivum in 'is' mittebant, 'Tydis Neris'. sed quia plerumque 's' supra in latinitate detrahitur, remanebat 'i'. hinc est 'filia Neri', 'inmitis Achilli', item in Sallustio 'ad bellum Persi Macedonicum'. sic Asper. |