monumenta.ch > Servius > 374
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 373 <<<     >>> Versus 375

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 374

1 lm|dum bello argoliclm 'dum' pro 'quam diu'. sane haec oratio rhetorica suasio est. nam principium a verecundia sumpsit; dicendo enim numquam se molestam antea fuisse, ostendit se inpetrare debere, praesertim ex eo quod non timuerit petere. 'nunc Iovis imperio Rutulorum constitit oris, ergo eadem supplex venio': haec non tantum rogandi, sed etiam inpetrandi vim habent. verso tamen ordine: nam primo arma petit, deinde adiuvat exemplo dicendo 'te filia Nerei' etc., deinde causam 'aspice qui coeant populi'; ipsum enim 'populi' multitudinem significat, et quasi non inpugnet, sed inpugnetur Aeneas, ita pathos fecit dicens 'in me excidiumque meorum': nam quod a principio arma petit haec ratio est, quod rem nec magnam nec difficilem Vulcano petebat. ideo et statim posuit; nam ubi maius aliquid est, ante causa dicenda est, ut praemollitis animis, tunc quod petitur suggeratur.
Servius HOME

bav1646.338 bnf7959.201 bnf7960.156 bnf7962.82 bnf10307.392 csg861.319 med221.289 uldBPL52.89