monumenta.ch > Servius > 373
    >>> Versus 374

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 373

1 lm|dictis divinum adspirat amorem|lm id est dictis suis addit venustatem, ut amabiliter eius audiatur oratio.
2 lm|dictis divinum inspirat amorem|lm petitura pro filio de adulterio procreato orationem suam ingenti arte conposuit: quod etiam Vulcanus ipse testatur, dicens 'quid causas petis ex alto?' non enim aperta est eius petitio, sed longo prooemio perversam amore mariti circumvenit mentem. ergo quaestionem hanc quae nascitur ex petitione Veneris inpudica, solvimus his modis: primo quod Vulcanum amore circumvenit, nam et post completam orationem statim eum complectitur et molli amplexu fovet: deinde quod nacta est occasionem eius temporis quo Marti arma faciebat, quem fuisse sciebat adulterum: per quod datur intellegi Vulcanum iam omnem suspitionem et iram quam habuit circa Venerem, deposuisse, adeo ut arma etiam ipsi fabricaret adultero. praeterea Vulcanum uxorium fuisse testatur et ipse Vergilius dicens tum pater aeterno fatur devinctus amore, et Statius ubi Martem Venus adloquitur, ut 'at non eadem Vulcania nobis obsequia, et laesi servit tamen ira mariti'. nam quod dicit Donatus potuisse fieri ut cum Anchisa concumberet Venus, ante quam Vulcano nuberet, non procedit: constat enim a principio Venerem uxorem fuisse Vulcani. sane 'divinum' θεῖον debemus accipere.
Servius HOME

bav1646.338 bnf7959.201 bnf7960.156 bnf7962.82 bnf10307.392 csg861.318 med221.288 uldBPL52.89

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik