monumenta.ch > Servius > 363
    >>> Versus 364

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 363

1 lm|victor alcides subiit|lm hic ius pontificale quibusdam videtur subtiliter tangere: domus enim, in qua pontifex habitat, regia dicitur, quod in ea rex sacrificulus habitare consuesset, sicut flaminia domus, in qua flamen habitat, dicebatur: quod hic ostendit ex persona Euandri, quem facit orantem ut Aeneas suam ingrederetur domum, non utique profanam, sed sacratam, scilicet quae fuerit hospitium Herculis, illis versibus 'haec, inquit, limina victor Alcides subiit, haec illum regia cepit'. quem etiam honore divinae dignationis sociat adiciens 'aude hospes contemnere opes et te quoque dignum finge deo': haec enim dicendo quid aliud agit, quam ut sacratae religionis usum tribuat antisti * * * divina communia, utpote quem etiam pontificali honore nuncupaverat, dicens 'maxime Teucrorum ductor': neque enim quia ductor eo maximus, sed quia maximus eo * * * omnia. regiae autem verius meminit dicendo 'tecta subibant pauperis Euandri' <et> 'Romanoque foro': quis enim ignorat regiam, ubi Numa habitaverit, in radicibus Palatii finibusque Romani fori esse?
2 lm|victor alcides subiit |lm εὐσυμβόλως, id est bonum Aeneae omen ostenditur: Varro enim divinarum libro IV. Victorem Herculem putat dictum, quod omne genus animalium deinceps vicerit. sed Romae Victoris Herculis aedes duae sunt, una ad portam trigeminam, alia ad forum boarium: cuius commenti causa haec exponitur. Marcus Octavius Hersennus in prima adulescentia tibicen, postquam arti suae diffisus est, mercaturam instituit. bene re gesta decimam Herculi dicavit. postea cum navigans hoc idem ageret, a praedonibus circumventus fortissime pugnavit et victor recessit. quem in somnis Hercules docuit sua opera servatum. cui Octavius, impetrato a magistratibus loco, aedem cum signo sacravit et Victorem incisis litteris appellavit. ergo Vergilium non tantum ad victoriam praesentem victorem dixisse, sed occulte perpetuo eius epitheto usum debemus accipere, quippe quem Romae sub hoc nomine sacratum coli videbat; nam supra ait 'taurosque hac victor agebat', cum de pugna eius alia loqueretur. sane hic 'subiit' iuxta usum praesentem accusativo iunxit, cum antiquo more alibi dativo iunxerit, ut 'progressi subeunt luco'.
3 lm|cepit|lm mire dixit, ut alibi 'nec te Troia capit'.
Servius HOME

bav1646.337 bnf7959.200 bnf7960.156 bnf7962.82 bnf10307.392 csg861.317 med221.288 uldBPL52.89

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik