monumenta.ch > Servius > 361
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 360 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 361

1 lm|Romanoque foro|lm Romanum forum est ubi nunc rostra sunt. sed et hic prolepsin fecit: nam postea sic dictum est.
2 lm|lautis mugire carinis|lm carinae sunt aedificia facta in carinarum modum, quae erant circa templum Telluris. lautas autem dixit aut propter elegantiam aedificiorum, aut propter Augustum, qui natus est in curiis veteribus et nutritus in lautis carinis. alii dicunt carinas montem nominatum, quod ager suburbanus ante portas carus erat. alii lauta loca legatorum, quae in ea regione instructa accipere consuerant. alii quod ibi Sabini nobiles habitaverint, quorum genus invidere et carinare solebat. carinare autem est obtrectare: Ennius 'contra carinantes verba atque obscena profatus', alibi 'neque me decet hanc carinantibus edere chartis'. alii quod Romani Sabinis instantibus fugientes, eruptione aquae ferventis et ipsi liberati et hostes ab insequendo repressi <sint. aut> quia calida aqua lavandis vulneribus apta fuit, locus lautulus appellatus est.
Servius HOME

bav1646.337 bnf7959.200 bnf7960.156 bnf7962.82 bnf10307.392 csg861.317 med221.288 uldBPL52.89