1 | lm|aegida concuteret|lm hic distinguendum: nam aegida, id est pellem Amaltheae caprae, a qua nutritus est, in sinistra Iuppiter tenet. sane Graeci poetae turbines et procellas καταιγίδας appellant, quod haec mota faciat tempestates. ergo 'nigrantem' tempestatem commoventem. |
2 | lm|dextra nimbosque cieret|lm et de dextera fulmina commoveret: nam modo nimbos pro fulminibus posuit, quae de dextera iacit. aegidis autem concussio commovet pluvias. ergo 'concuteret aegida atque per eam nimbos moveret'. |