1 | lm|quis deus|lm dubitando 'quis deus' adfirmat deum esse. |
2 | lmpsum credunt se vidisse iovem|lm in hoc scilicet nemore. sane ad illud adludit quod primi dicuntur Iovi templa et rem divinam fecisse -Aeacus enim primus in Arcadia templum Iovi constituisse dicitur - nec enim longe sunt a Iove Olympico: unde eos dicit Iovem vidisse, et quod ipsi sunt προσέληνοι, ut ait Statius 'Arcades astris lunaque priores': licet dicat Sallustius Cretenses primos invenisse religionem, unde apud eos natus fingitur Iuppiter. |