1 | lm|aurea nunc|lm 'nunc' ad utrumque pertinet, et ad 'aurea' et ad 'Tarpeiam sedem': nam Tarpeia sedes dicta est a Tarpeia virgine. cum enim Romulus contra Sabinos bella tractaret et Tarpeio cuidam dedisset arcem tuendam, filia eius Tarpeia aquatum profecta in hostes incidit. quam cum hortarentur ad proditionem arcis, illa pro praemio poposcit ornatum manuum sinistrarum, id est armillas. facta itaque arcis proditione hostes ingeniosa morte promissa solverunt: nam scuta, id est sinistrarum ornatum, super illam iacientes eam luce privarunt. quae illic sepulta Tarpeiae sedi nomen inposuit. |