1 | lm|sacri monstrat nemus argiletlm 'sacri' execrabilis. sane Argiletum, quasi argilletum, multi volunt a pingui terra; alii a fabula. nam Euander Argum quendam suscepit hospitio. qui cum de eius cogitaret interitu, ut ipse regnaret, Euandro hoc non sentiente socii intellexerunt et Argum necarunt: cui Euander et sepulchrum fecit et locum sacravit, non quod ille merebatur, sed hospitalitatis causa. bene autem in hac re Euander inmoratur et docet causas, ne apud hospitem veniat in suspitionem. ergo Argiletum ab Argo illic sacrato et sepulto. alii Argum occisum dicunt ab ipso Euandro, auxiliante sibi Hercule, quod is ex hospite factus esset inimicus. alii Danaen cum duobus filiis Argo et Argeo, quos de Phineo habuit, venisse in Italiam et locum ubi nunc Roma est tenuisse, ibique Argum Aboriginum insidiis interfectum loco nomen dedisse. alii Argiletanam portam appellari, quod eam Cassius Argillus sive fecerit sive refecerit: <vel> quod ibi Cassius Argillus bello Punico primo sit interfectus ob turbulentam et seditiosam naturam. alii quod Argillus senator post Cannense proelium suaserit a Poenis pacem postulari, ideo in senatu carptum domumque eius dirutam et locum Argiletum appellatum. quidam dicunt cum Capitolii, ubi nunc est, fundamenta iacerentur, caput humanum quod Oli diceretur, inventum: quo omine sollicitatos conditores misisse ad Tusciam ad aruspicem illius temporis nominatum, qui iam indicaverat Argo filio suo, tributum fataliter esse, ut is locus orbi imperitaret, in quo illud caput esset inventum. obvii igitur Argo hi qui missi erant ubinam esset pater interrogaverunt. qui cognita causa itineris eorum, omne responsum patris prodidit monuitque ut caverent, ne ab eo interrogatione deciperentur. sed cum legati ad eum pervenissent et de significatione inventi capitis quaererent, volens ille dominatum orbis patriae suae potius adscribere, interrogavit, anne hic, suum locum ostendens, invenissent. illis negantibus suspicatus proditum esse responsum, quaesivit an quemquam obvium habuissent. illis simpliciter confitentibus occurrisse sibi iuvenem, tunc aruspex conscenso equo secutus Argum occidit eo loco, ubi nunc Roma est, a cuius caede Argiletum. quamvis haec historia etiam de alio nomine saepe celebrata sit. |