1 | lm|asylum retulit|lm postquam Hercules migravit e terris, nepotes eius timentes insidias eorum quos avus adflixerat, Athenis sibi primi asylum, hoc est templum misericordiae, collocarunt unde nullus posset abduci, quod etiam Statius dicit, ut 'Herculeos fama est fundasse nepotes'. ideo ergo ait 'quod Romulus acer asylum retulit', hoc est fecit ad imitationem Atheniensis asyli: quod ideo Romulus fecit, ut haberet advenas plures cum quibus conderet Romam. ergo 'retulit' aut restituit aut nominavit. Iuvenalis 'et tamen ut longe repetas longeque revolvas nomen, ab infami gentem deducis asylo'. sane hoc non ad Euandri personam adplicatur, quod ipse Aeneae retulerit. |