1 | lm|monstrat et aram|lm aut quam Euander matri fecit extinctae: aut 'aram' pro monumento: aut ideo aram, quia ibi sepulta est et post excessum dea credita. est autem iuxta portam, quae primo a Carmente Carmentalis dicta est, post scelerata a Fabiis CCCVI, qui per ipsam in bellum profecti, non sunt reversi. |
2 | lm|vatis fatidicae|lm bene addidit 'fatidicae': nam vatem et poetam possumus intellegere, unde solum plenum non erat. ergo tale est ut illud in Sallustio 'in tugurio mulieris ancillae', non quia mulieris statim et ancillae, si autem ancillae statim et mulieris. |