monumenta.ch > Servius > 336
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 335 <<<     >>> Versus 337

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 336

1 lm|carmentis nymphae monita|lm matris eius, quae Nicostrate dicta est, sed ideo Carmentis appellata a suis, quod divinatione fata caneret: nam antique vates carmentes dicebantur, unde etiam librarios qui eorum dicta perscriberent, carmentarios nuncupatos. alii huius comites Porrimam et Postvertam tradunt, quia vatibus et praeterita et futura sunt nota. alii etiam Tiburtem dictam. 'nymphae' autem maritae dicit: nam Graece sponsa νύμφη dicitur. haec autem non vere nympha fuit, sed vaticinatrix. alii nympham ideo dictam, quoniam qui res Arcadum scripserunt, tradunt sex feminas ibi fuisse quae nymphae vocarentur, in quis et Carmentem: proprio ergo vocabulo, non epitheto poetico usus est.
2 lm|auctor|lm scilicet oraculorum.
Servius HOME

bav1646.336 bnf7959.200 bnf7960.155 bnf7962.82 bnf10307.391 csg861.312 med221.287 uldBPL52.88