1 | lm|fortuna omnipotens et ineluctabile fatum|lm secundum stoicos locutus est, qui nasci et mori fatis dant, media omnia fortunae: nam vitae humanae incerta sunt omnia. unde et miscuit, ut quasi plenum ostenderet dogma: nam nihil tam contrarium est fato quam casus; sed secundum stoicos dixit. alii 'fortuna omnipotens' propter fugam et exilium, 'ineluctabile fatum' idcirco, ut se sceleris et parricidii crimine purgaret. |