1 | lmnmani corpore thybris|lm hic Tuscorum rex fuit, qui iuxta hunc fluvium pugnans cecidit et ei nomen inposuit: vel ut quidam volunt a Glauco, Minois regis filio, occisus est. alii volunt istum ipsum regem latrocinatum esse circa huius fluminis ripas et transeuntibus crebras iniurias intulisse, unde Thybris quasi ὕβρις dictus est ἀπὸ τῆς ὕβρεως, id est ab iniuria: nam amabant maiores ubi aspiratio erat Θ ponere. alii Tiberim, Iani et Camasenae filium, ibi in bello perisse tradunt. Varro Tiberim a Thebri quodam vel a * * * qui ibi perierit, dictum tradit. alii, ut supra diximus, volunt eos qui de Sicilia venerunt, Thybrin dixisse ad similitudinem fossae Syracusanae, quam fecerunt per iniuriam Afri et Athenienses iuxta civitatis murum: nam quod Livius dicit, ab Albano rege Tiberino Thybrin dictum, non procedit ideo, quia etiam ante Albam Thybris dictus invenitur. sed hic Alexandrum sequitur, qui dicit Tiberinum, Capeti filium, venantem in hunc fluvium cecidisse et fluvio nomen dedisse: nam et a pontificibus indigitari solet. |