1 | lm|tunc manus ausoniae|lm omnes terrae habitatores aut indigenae sunt aut advenae aut convenae. indigenae sunt inde geniti, ut de Faunis dixit: advenae de uno loco venientes, ut Saturnus: convenae de diversis, ut Ausones et Sicani: quamvis quidam Ausones cognominatos ab Ausone, Vlixis et Circes filio, dicant. Sicani autem secundum non nullos populi sunt Hispaniae, a fluvio Sicori dicti: Lucanus 'Hesperios inter Sicoris non ultimus amnis'. hi duce Siculo venerunt ad Italiam et eam tenuerunt exclusis Aboriginibus. mox ipsi pulsi ab illis quos ante pepulerant, insulam vicinam Italiae occupaverunt et eam Sicaniam a gentis nomine, Siciliam vero a ducis nomine dixerunt: quamquam Thucydides dicat de Sicilia Italum regem venisse et ab eo esse Italiam appellatam. alii sic distinguunt 'Sicanae' et subiungunt 'saepius et nomen posuit Saturnia tellus': semel enim Sicani ex Hispania in Italiam venisse dicuntur. at Italia plura nomina habuit, dicta est enim Hesperia, Ausonia, Saturnia, Italia. |