2 | lm|Latiumque vocari maluit|lm bene 'maluit': nam et Saturnia dicta est, ut 'et nomen posuit Saturnia tellus'. et Vergilius Latium vult dici, quod illic Saturnus latuit fugiens Iovem. fabula nota est, quod Saturnus filios suos de Ope genitos voraverit, cum audisset a filio se regno esse pellendum, et quod ei uxor nato Iove lapidem pro infante obtulerit devorandum. Varro autem Latium dici putat, quod latet Italia inter praecipitia Alpium et Apennini. quidam ferunt a Latino dictum Latium, alii ipsum Latinum a Latio. |