1 | lms genus indocile|lm pro 'indoctum': nam 'indocile' est quod penitus non potest discere, 'indoctum' quod nondum didicit. hos autem dicit esse conpositos, unde apparet quia 'indocile' dixit pro 'indoctum'. hoc autem est quod dicit Cicero in primo rhetoricorum, feros adhuc homines magni cuiusdam viri oratione conpositos. |