monumenta.ch > Servius > 123 > 456 > 319
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 318 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 319

1 lm|primus|lm quasi et alius venerit e caelo; sed primus in Italiam venit.
2 lm|ab aetherio venit saturnus olympo|lm hoc dicit secundum poeticum morem; nam Saturnus rex fuit Cretae, quem Iuppiter filius bello pepulit. hic fugiens ab Iano rege, qui urbem habuit, ubi nunc Ianiculum, est susceptus, qui regnabat in Italia. quem cum docuisset usum vinearum et falcis et humaniorem victum, in partem est admissus imperii et sibi oppidum fecit sub clivo Capitolino, ubi nunc eius aedes videtur. qui postea suum repetivit imperium. ex hoc et Saturnalia, ut essent memorialia vitae quam Saturnus docuerat: qua die simili et promiscuo victu utuntur servi et liberi. ideo autem in aede ipsius Saturni aerarium, quod ibi potissimum pecunia servaretur, eo quod illi maxime credatur.
Servius HOME

bav1646.335 bnf7959.199 bnf7960.155 bnf7962.82 bnf10307.390 csg861.309 med221.286 uldBPL52.87