monumenta.ch > Servius > 298
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 297 <<<     >>> Versus 299

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 298

1 lm|nec te ullae facies|lm 'facies', id est species, more suo: vel periculorum vices multae, ut 'nova mi facies' et 'quae scelerum facies': subauditur tamen 'terruere'.
2 lmpse typhoeus|lm et hoc poetice; nam si interemit Centauros, quemadmodum etiam Gigantum interfuit proelio, qui ante innumeros annos fuisse dicuntur? ergo 'non terruit' pro 'non terreret' vel 'terruisset', ut sit 'nec te Typhoeus ipse terreret'.
Servius HOME

bav1646.335 bnf7959.199 bnf7960.155 bnf7962.82 bnf10307.390 csg861.307 med221.286 uldBPL52.87