1 | lm|ossa super recubans|lm aut ad terrorem dictum est: aut certe illud est quod etiam supra diximus, Cerberum esse terram, quae corpora sepulta consumit; nam inde Cerberus dictus est quasi κρεοβόρος. alii pueriliter volunt a Cerbero Amphiarai ossa consumi, qui hiatu terrae secundum Statium descendit ad inferos. |
2 | lm|semesa|lm 'semensum' non dicimus, sicut nec 'ensum': nam 'esum' facit et 'comesum'. |