1 | lm|mille labores rege sub eurystheo|lm cuius asperrima imperia sustinuerat Hercules voluntate Iunonis: nam hoc est quod dicit 'fatis Iunonis', id est voluntate: vel certe responsis, quae Eurystheo in Herculem dederat. et quidam bono auspicio 'fatis Iunonis' positum volunt, hoc est quam etiam Troiani gravem sustinent, ut dei iuventur exemplo, qui tametsi multis eius instinctu subiacuerit aerumnis, virtute tamen ad divinitatem pervenerit. |