1 | lm|Troiamque|lm ut supra diximus, Troiam Hercules evertit propter negatos sibi a Laomedonte equos divino semine procreatos et Hesionae nuptias, quam a ceto liberaverat, necato patre eius Laomedonte. sane critici frustra culpant Vergilium, quod praesentibus Troianis Troiae laudari introduxit excidium, non respicientes quia hoc ratio fecit hymnorum, quibus aliquid subtrahere sacrilegium est. alii magis hoc in solacium Aeneae cantatum posse accipi tradunt: nam quod Herculi datur, Graecis aufertur. et potest oblitteratus dolor videri [praeteritus], quando ad fatalem terram perventum est, sicut alibi ait Aeneas 'illic fas regna resurgere Troiae', ut ibi iam dixerat 'salve fatis mihi debita tellus', quia expectatus venerat solo Laurenti arvisque Latinis. |
2 | lm|oechaliamque|lm Oechalia civitas in Euboea insula fuit, cuius Eurytus rex Iolen filiam denegavit Herculi, victori certamine sagittarum ante promissam, ideo quod eum fuerat filius dehortatus, dicens ab Hercule et Megaram uxorem et ex ea filios interemptos, quod factum fuerat Iunonis instinctu. unde iratus Hercules propter nuptias sibi denegatas, eversa civitate, interemit Eurytum et Iolen sustulit. |