1 | lm|laudes herculeas et facta ferunt|lm senes tantum voce laudes Herculis exsequebantur, iuvenes et gestu corporis eius facta monstrabant. unde ibi inmorandum est 'hic iuvenum chorus', ut 'salii' iuvenibus conveniant, carmina ad senes pertineant. et bene senes facta Herculis canunt, quorum aetas scire et interesse gestis Herculis potuit, antequam is ab hominibus transiret ad deos. sane quaeritur cur huic deo aperto capite sacrum fiat. legitur enim in libris antiquioribus ipsius admonitio his verbis 'mihi detecto vertice cuncti sacrificanto'. et fuit observatio ne quis in aede Herculis eius habitum imitaretur: signum enim eius operto capite est. constat tamen ante adventum in Italia Aeneae aram Herculi consecratam, ab Aenea vero morem operiendorum capitum inductum, sicut ait 'purpureo adopertus amictu'. |