1 | lm|salilm salii sunt, qui tripudiantes aras circumibant. saltabant autem ritu veteri armati post victoriam Tiburtinorum de Volscis. sunt autem salii Martis et Herculis, quoniam Chaldaei stellam Martis Herculeam dicunt: quos Varro sequitur. et Tiburtes salios etiam dicaverant. quidam hos a saltu appellatos tradunt. quos alii a Numa institutos dicunt, ut arma ancilia portantes saltarent: ergo bene a saltu appellati. horum numerum Hostilius addidit; nam duo sunt genera saliorum, sicut in saliaribus carminibus invenitur: Collini et Quirinales, a Numa instituti, ab Hostilio vero pavorii et pallorii instituti. habuerunt sane et Tusculani salios ante Romanos. alii dicunt Salium quendam Arcadem fuisse, qui Troianis iunctus hunc ludum in sacris instituerit. non nulli tamen hos a Dardano institutos volunt, qui Samothracibus diis sacra persolverent. quidam etiam dicunt salios a Morrio, rege Veientanorum, institutos, ut Halesus, Neptuni filius, eorum carmine laudaretur, qui eiusdem regis familiae auctor ultimus fuit. |