monumenta.ch > Servius > 661 > 18 > 276
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 275 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 276

1 lm|herculea populus|lm Herculi consecrata. qui cum ad inferos descendens fatigaretur labore, dicitur de hac arbore corona facta caput velasse: unde foliorum pars temporibus cohaerens et capiti albuit sudore, pars vero exterior propter inferorum colorem nigra permansit. et honeste ait 'pependit populus', id est corona de populo. atqui lauro coronari solebant qui apud aram maximam sacra faciebant. sed hoc post urbem conditam coepit fieri, neque alia fronde circumdat caput praetor urbanus, qui Graeco ritu sacrificat. sed poeta ad illud tempus retulit, quo Euander apud aram maximam sacra celebravit. Varro enim rerum humanarum docet in Aventino institutum lauretum, de quo proximo monte decerpta laurus sumebatur ad sacra: quamvis ipse dixerit 'populus Alcidae gratissima'.
Servius HOME

bav1646.334 bnf7959.199 bnf7960.154 bnf7962.82 bnf10307.389 csg861.303 med221.285 uldBPL52.86