1 | lm|luco|lm templum enim nondum habuerat Hercules, sed aram tantummodo, ut diximus supra. |
2 | lm|maxima|lm ingens enim est ara Herculis, sicut videmus hodieque post ianuas circi maximi. alii maximam ideo dicunt, quia illo tempore omnibus erat honore potior quam sibi Hercules, postquam se a matre Euandri Iovis filium esse et immortalem futurum cognovit, statuit. |