1 | lm|custos pinaria sacrlm quidam tradunt ideo 'custos', quod Potitii sacra publica servis publicis prodiderint. et quamvis tradatur eos ideo ad sacra Herculis non admitti, quod serius venerint, et ideo 'custos', quoniam nec prandendi habuerint facultatem, et id quasi irreligioso datum sit quod ignorantiae eventus attulerat, tamen habent Ciceronem auctorem, qui in de domo sua Pinarium Nattam appellans sic dicit 'quem ego tamen credo, si est ortus ab illis, quos memoriae proditum est ab ipso Hercule, perfuncto iam laboribus, sacra didicisse'. quidam tradunt ideo Potitiis ab Hercule sacra commissa, quod cum ipse Hercules, rem divinam faciens, preces praecaneret, quas Potitius diceret, et pro eo deo, cui Hercules rem divinam faciebat, ipsum Herculem fortuitu invocasset Potitius, fertur tunc Herculem accepto omine divinitatis, reiecto Pinario, perpetuae epulationis sacrum Potitio tradidisse, a quo videbatur consecratus, et Potitios dici, quod eorum auctor epulis sacris potitus sit, Pinarios, quod eis, sicut dictum est, fames epularum sacrarum indicta sit: hoc enim eis Hercules dixisse dicitur ὑμεῖς δὲ πεινάσετε. |