monumenta.ch > Servius > 335 > 269
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 268 <<<     >>> Versus 270

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 269

1 lm|primusque potitius auctor et domus herculei custos pinaria sacrlm apud maiores nostros raro advenae suscipiebantur, nisi haberent ius hospitii; incertum enim erat quo animo venirent. unde etiam Hercules primo non est ab Euandro susceptus; postea vero cum se et Iovis filium dixisset et morte Caci virtutem suam probasset, et susceptus et pro numine habitus est. denique ara est ei maxima constituta, quod Herculi Delphicus Apollo in Italia fore praedixerat. cum ergo de suo armento ad sua sacrificia boves dedisset, inventi sunt duo senes, vel ut quidam tradunt ab Euandro dati, Pinarius et Potitius, quibus qualiter se coli vellet ostendit, scilicet ut mane et vespere ei sacrificaretur. perfecto itaque matutino sacrificio cum circa solis occasum essent sacra repetenda, Potitius prior advenit, Pinarius postea, extis iam redditis. unde iratus Hercules statuit ut Pinariorum familia tantum ministra esset epulantibus Potitiis et conplentibus sacra: unde et Pinarii dicti sunt ἀπὸ τῆς πείνας, id est a fame; nam senem illum Pinarium constat alio nomine nuncupatum. hinc est quod paulo post Potitii tantum facit commemorationem, ut 'primusque Potitius ibat'. quod autem dicit 'domus Herculei custos Pinaria sacri' non est contrarium; nam 'custos' est ministra, ut in undecimo 'at Triviae custos iamdudum in montibus Opis alta sedet', id est ministra. alii 'custos Pinaria sacri' dicunt, quod cum ara maxima vicino incendio conflagraret, a Pinariis liberata sit. et ideo 'custos sacri'. 'auctor' vero 'Potitius' quare? num quod sine familia Potitiorum sacra ista non fiebant, donec illos Appius Claudius corrupit pecunia, ut servos publicos hoc sacrum docerent, propter quod dicitur et ipse mox caecus factus et Potitiorum familia intra breve tempus extincta.
Servius HOME

bav1646.333 bnf7959.198 bnf7960.154 bnf7962.82 bnf10307.388 csg861.301 med221.285 uldBPL52.85

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik