monumenta.ch > Servius > 268
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 267 <<<     >>> Versus 269

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 268

1 lm|laetique minores|lm nove et satis licenter 'minores' dixit, cum ab ipso Euandro Herculem constet esse susceptum, et minores non dicamus, nisi quotiens graduum deficit nomen, ut puta 'filius nepos pronepos abnepos adnepos'. ubi isti gradus defecerint, merito iam dicimus minores, sicut etiam maiores dicimus post patris avi proavi abavi atavique vocabulum. ergo 'minores' accipimus pro deinceps. vel certe 'minores' cum quibus vivit, quia ipsum constat esse longaevum: nam post ait 'o mihi praeteritos referat si Iuppiter annos'.
Servius HOME

bav1646.333 bnf7959.198 bnf7960.154 bnf7962.82 bnf10307.388 csg861.300 med221.285 uldBPL52.85

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik