1 | lm|stabat acuta silex|lm paene omnes hunc silicem dixerunt: nam et Varro et Lucretius ita dicunt. tanta tamen est Vergilii auctoritas, ut persuadeat nobis etiam hanc silicem dici. |
2 | lm|dirarum volucrum|lm modo 'dirarum' non mali ominis dicit, ut sunt bubones, sed quae humanis cadaveribus vescebantur: dixit enim 'foribusque adfixa superbis ora virum tristi pendebant pallida tabo'. |