1 | lm|victor|lm perpetuo epitheto Herculis usus est, quia omnia animalia vicit: quod in sequentibus plenius dicetur. sane de Caco interempto ab Hercule tam Graeci quam Romani consentiunt, solus Verrius Flaccus dicit Garanum fuisse pastorem magnarum virium, qui Cacum adflixit, omnes autem magnarum virium apud veteres Hercules dictos. |