1 | lm|suspensam hanc aspice rupem|lm Cacus secundum fabulam Vulcani filius fuit, ore ignem ac fumum vomens, qui vicina omnia populabatur. veritas tamen secundum philologos et historicos hoc habet, hunc fuisse Euandri nequissimum servum ac furem. novimus autem malum a Graecis κακόν dici: quem ita illo tempore Arcades appellabant. postea translato accentu Cacus dictus est, ut Ἑλένη Helena. ignem autem dictus est vomere, quod agros igne populabatur. hunc soror sua eiusdem nominis prodidit: unde etiam sacellum meruit, in quo ei per virgines Vestae sacrificabatur. |