1 | lm|vana superstitio|lm superstitio est timor superfluus et delirus. aut ab aniculis dicta superstitio, quia multae superstites per aetatem delirant et stultae sunt: aut secundum Lucretium superstitio est superstantium rerum, id est caelestium et divinarum, quae super nos stant, inanis et superfluus timor. |
2 | lm|veterumque ignara deorum|lm duo dicit: non ideo Herculem colimus, aut quia omnem religionem veram putamus, aut quia deos ignoramus antiquos. cautum enim fuerat et apud Athenienses et apud Romanos, ne quis novas introduceret religiones: unde et Socrates damnatus est et Chaldaei vel Iudaei sunt urbe depulsi. sane quidam veteres deos novensiles dicunt, quibus merita virtutis dederint numinis dignitatem. ergo ideo 'vana', quia superstitio ignara deorum. |