1 | lm|perpetui tergo bovis|lm [aut] secundum Homerum intellegendum, qui dicit carnes dorsi apponi solitas honorabilioribus, ut sit sensus talis: posuit ante eos magni bovis carnes eas quae apud maiores in honore fuerunt. et re vera 'perpetui': nam de hoc bove immolato Herculi carnes carius vendebantur causa religionis, et inde alter redimebatur, qui ex illius pretio comparatus quasi perpetuus esse videbatur. 'tergo' autem potest a parte totum intellegi: quamvis alii dicant ideo 'tergo bovis', quod ad aram maximam aliquid servari de tauro nefas est; nam et corium illius mandunt. |