monumenta.ch > Servius > 173
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 172 <<<     >>> Versus 174

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 173

1 lm|annua quae differre nefas|lm anniversaria sacrificia, id est sollemnia, ideo non differuntur, quia nec iterari possunt. sollemne autem hoc esse ipse ait 'forte die sollemnem illo rex Arcas honorem'. nam kalendaria si qua fuerint ratione dilata, possunt repeti, nec piaculum eorum intermissione committitur. sane hoc sacrum pollutum vocatur, quod populo annis singulis luitur.
2 lm|faventes|lm ut in sacris 'favete linguis', 'favete vocibus'.
Servius HOME

bav1646.331 bnf7959.197 bnf7960.153 bnf7962.82 bnf10307.386 csg861.291 med221.283 uldBPL52.84