1 | lm|frenaque bina|lm poetice, nam 'duo' debuit dicere: 'bina' enim secundum Ciceronem non dicuntur nisi de his quae sunt numeri tantum pluralis. nam Cicero per epistolam culpat filium, dicens male eum dixisse 'direxi litteras duas', cum 'litterae', quotiens epistolam significant, numeri tantum pluralis sint. contra 'epistolas binas' non dicimus, sed 'duas'. |