monumenta.ch > Servius > 425 > 144
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 144

1 lm|temptamenta tui pepiglm cum nullo ante pactus sum, ut te aut per artem aliquam, aut per legatos probarem, sed intrepidum me tibi commisi. 'temptamenta pepigi' experimenta pactus sum: nam geminus est †hic praeteritus ab eo quod est paciscor: facit enim et 'pepigi' et 'pactus sum', sicut 'placeo' et placui et placitus sum. 'pago' enim, unde multi volunt venire 'pepigi', nusquam est lectum. et altera est expositio: non temptavi te quibusdam pactionibus, quibus crederem tuto ad te venturum: ut haec fuerit ars temptantis. aut 'non legatos' tale est, quemadmodum in oratione ab alio in aliud initium transitur, ut 'me me adsum qui feci', et non respondetur propositis. ergo illud refertur 'non legatos misi', aut tale aliquid, quod sententiam compleat.
Servius HOME

bav1646.330 bnf7959.197 bnf7960.153 bnf7962.82 bnf10307.385 csg861.288 med221.282 uldBPL52.83