1 | lm|cyllenae|lm mons est Arcadiae, ubi Maia Mercurium est enixa. |
2 | lm|fudit|lm autem non iniuriose dictum est, ut in Pisonem 'quae te beluam ex utero, non hominem fudit', sed celeritatem parientis ostendit, quod infantibus dicitur omen felicitatis adferre. spectat etiam ad rationem physicam: nam celer est ubique Mercurius, ut diximus supra, et ideo dicit eum etiam in ortu fuisse velocem. |